|
[238] EPISTOLA XXXVIII.
Docto & Prudenti Iuveni
D. GULIELMO CANTERO
Amico singulari.
Lovanium.
Quod mireris de literis meis; nihil est, scripsi enim
cum potui, non cum debui. Nam Tabellarius, qui unicus nobis est, ultimo
Paschatis die ad vos profectus, cui epistolam dedi bene verbosam, sed
tamen, quia ignoro num eam recipies, in parva tabella immensum illum
gigantem tibi exponam. Scripsi itaque ad omnia plenissime, ac primum de
BURENO, quem juvenem mihi commendasti, ille tamen ubi agat nescio, cum
primum videro omne homini studium pollicebor, ne non videar tibi
plurimum debere. Locum Ciceronis vis expendi & evolvi, nescio
an assequutus sim, scripsique videri mihi, Decemviros in ludis
publicis, qui tamen sine corporum certatione fiant, quod Circi est, non
Caveae, laetitiam populi fidibus & tibiis & cantibus
moderari velle, ne nimia sint haec, quod in animos hominum nihil
influat celerius, quodque emolliat & effoeminet praesentius:
idque esse credo quod in Comoediis asscribitur MODOS FECIT TIBIIS
DEXTRIS VEL SINISTRIS L. AMBIVIUS TURPIO. De Originibus assentior tibi,
sed tamen qui ratione aliqua eam rem aggrediatur, quod Festus egregie effecit, non tantam sentiat
difficultatem quam forte Verroni fuit, qui Latinum nomen a Latio
accersiit, cum radices ejus ex Graecia petendae sint; asscripsi huc
Origines multas e plurimis, tu tamen ut paucissimae sint efficere
potes, idque eo modo, si quae tibi non probabuntur ad me remiseris,
quod facturum te amice & familiariter spero: quin imo si
pateris impero. Gaudeo, mi JULIANE, Statio, Lucano, Iuvenali, &
Gellio tam felix obtigisse ingenium, adeoque calidum, ut mirer tantulo
tempore haec praestitisse, quae si effecisti absque Comite, jam mihi
suspectus es Magus, nam qui fieri potest, ut etiam Horatium &
Servium adjunxeris, sed tamen cum venit in mentem mihi illius studii,
quod Parisiis laudabiliter insumpsisti non possum non credere
verissimam Poetae sententiam esse, Laborem improbum vincere
omnia. Itaque Magiae a crimine te absolvo, non tamen
Naturalis, qua usus es, cupioque ut me desidiae & stultitiae
accersas, imo si placet injuriarum, qui tam praepostere de vigiliis
tuis judicarim. Hic ego ne non paria facerem appinxeram loca Plauti
aliquot nuper a me ex Festo emendata, quorum prior est in Rudentis
Prologo hujusmodi, Atque hoc scelesti illi in animum inducunt
suum Iovem se placare posse donis hostiis . Hic libenter
legerim duonis hostiis, ut bonas intelligat,
opimas & egregias, quin apud Festum Bona natio
de pecoribus dicitur, & Duonum apud
aliquos. Plautus Bacchidibus Bonus oves appellat
lanatas probe & pingues, hoc versu,
BA. Rerine ter in anno has tonsitari?
SO. Pol hodie
Altera jam bis detonsa certo est.
BA. Vetulae
Sunt thymiamae. SO. At
bonas fuisse credo
pro bono erat eodem teste. Aliud est in Persa actu illo
cujus est principium hujusmodi. Curate istuc intus,
ubi paulo infra sunt haec:
DO. Sine respirare me, tibi ut respondeam.
Vir summe populi, stabulum servitricium,
Scortorum liberator, subiculum flagri.
Quid si cum Festo sudiculum flagri
legas, qui ait sudiculum esse flagri
genus, sic dictum, quod vapulantes sudare facit.
Levis fuit error & facilis, certe Festi ordo vix fallere
potest, cum ex literarum ordine digestus sit, quanquam in hac dictione
id sit obscurum. Tertium & ultimum a Milite glorioso est, eo
actu, qui habet initium hujusmodi, Nisi hercle defregeritis
talos:
PE. Quare. ego hinc abscessero abs te huc
interim: illhic sis vide.
Quemadmodum abstitit severa fronte, curas
cogitans.
legendum existimo obstitit severa fronte,
quod facimus plerumque in concilio querendo non erecta cervice, sed
obliqua & incurva id me docuit Festus, quo ex Autore plura loca
corrigere velim, quam ex manuscriptis mille; nam ita judico vix
invenire exemplar Plautinum, quod suum Autorem referat, sed omnia
librariorum indocta audacia perversa esse, ne vel eversa dicam quod
parricidium esse existimo; & tamen hac nostra aetate fieri scio
ab iis, qui cum Autores e manuscriptis codicibus emendasse videntur,
non tam emendarunt, quam mendarunt, ut ita loquar, ac puto id Mureto
accidisse in illo Catulli versu;
Cui faveam potius, Coeli tibi, nam tua nobis
Perspecta exigitur unica amicitia.
Muretus, exigit hoc scabro
& subsultante versu, quem tamen SCALIGER in libris Poëtices
citat ut supra, & ait non esse vitium Poëtarum, sed a Graecorum
lascivia profectum, adducitque plures, inter quos & hunc. Sed
cum mentio incidit magni SCALIGERI, liber asscribere loca aliquot in
quibus videtur Horatium sine caussa cavillatus, ac primum, ait, nimis
laxum videri sibi versum illum.
Omne
cum Proteus pecus egit altos
Visere
montes.
neque enim, inquit, omnes egit pisces &
visere non satisfacit. Quasi
vero ita anxie philosophandum sit in Poëtis, nec tamen video cur
non omnia optime se habeant. Antiqui enim praeter hominem
appellabant pecus omne animal. Nunc autem quia obscurum fore sciebat
multis forte & SCALIGERO, latius
se aperuit cum subjunxit,
Piscium
& summa genus haesit ulmo,
Et superjecto pavidae natarunt
Aequore damae.
nec enim disjungo haec a
superioribus, nec esse alia volo, illud autem egit
visere summe placet
ipsa ex antiquitate, & verbi & phraseos, cur enim, cum alia
hujusmodi omnia sint a Graecis tracta, id solum non eadem sit
originis? Tibullus certe ita loquitur,
-----
Seu visere dicet
Sacra
bonae maribus non adeunda Deae
Hic
est visere sacra,
illic visere montes, & Apuleius
Apolog. I. Quid? quod nec ob haec debet
tantummodo Philosophus speculum invisere, &c. Imo
antiqua est locutio, visere ad aliquem. Quod
genus si usurpasset Horatius, quid dicturum fuisse SCALIGERUM
credimus, qui in tam
obviis ita a via declinet? Sed audi reliqua; Vidimus
flavum Tiberim, &c.
Ire dejectum monumenta regis
Templaque Vestae
Iliae dum te nimium querenti
Iactat ultorem: vagus, & sinistra>
Labitur ripa, Iove non probant u- Xorius amnis.
Num vestae, inquit ille, audet
Ilia incommodore? Denique si omnia fato fiunt, quare non probat
Iupiteri? Pulchra haec omnia & ingeniosa, sed quare
tua non probas fidelius? Primum non video quomodo Ilia-Vestae
incommodet, nec ire dejectum, est
dejicere, & sciendum Poëtam esse in manibus. Dicit
vero Iliae questibus motum Tiberim (Ilia vero in ripa Anienis sepulta
erat, qui influit in Tiberim) Deorum voluntate, sed tamen alieno anni
tempore exundasse: ita enim libet intelligere illud Iove non
probante, I. anni tempore non ferente, ut probet Caesarem
Diis iratis occidisse. Non possum mirari satis, homini doctissimo
hujusmodi venisse in mentem; si enim proposuerat in omnes Poëtas
judicium suum exercere laudabiliter fecerat, sed tamen modus aliquis
prurigini illi maledicae dandus fuit. Quid enim illud est quod dicit
Trahuntque siccas machinae carinas,
ait ille ingeniosus Curio. Quaenam machine siccas carinas
trahunt, in aqua sane fluitant. Certe opinor non sicco tibi
haec excidisse, quae nimio humore jam putent; an nescis hyeme naves in
terram subduci & pulvinis imponi, ne putrescant imbre &
terrae faecunditate, post vero cum per tempus licet, deduci iisdem
machinis in mare? & tamen ut ludamus in facetiis tuis,qui
siccae possunt esse si (ut tu intelligis) ex ripa ab Helcyariis
trahantur, mediis in aquis? Ejusdem genii est, quod sequitur,
Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes,
non placet, ait SCALIGER; atqui
dedecet te istud, nec gratiosum est non placere tibi Gratia
decentes, quibus tamen, si gratus esse velles illud
nobilius Epitheton dedisses, quod Horatium non fecisse videri
desideras. Decentes tamen Gratiae,
pro formosis & pulchris accepit Poëta, quae & ideo
Horae a Graecis vocantur.
Et potuit multas ipse decere pudor.
Subjicit Horatius;
Alterno terram quatiunt pede, dum graves
Cyclopum Volcanus ardens urit officinas.
Non urit, inquit SCALIGER, caminos,
deficerent enim, atqui non deficiunt. O hominis acumen! O
solertiam! Certe cum haec scriberes stultitia, aut Amor ille ardifaetus
non usserat tibi cerebrum credo, sed exusserat penitus; & tanto
frigidissimum est commentum ex ardenti hac cerebri officina profectum.
Quid enim, si uri aliquem amore dicam, hominem eum negabis vivere
& deficere, adeoque cum Horatius ait renidere lacunar
; tu ridere putas. Facinus
scelestum qui ex placitis Grammaticorum Metaphoram tollis, male tibi a
Grammaticis metuendum censeo, non poteris quantumvis in purgatorio
illis satis te purgare, quin vapules largiter. Horatius;
Quid latet, ut marinae
Filium dicunt Thetidis sub lachrymosa Trojae
Funera? ----
Non sane convenit, latet Achylles in Scyro sub
Troja funera. Certe non convenit tibi mecum hac in re. An
non multa praelia edita erant, priusquam Achylles deprehenderetur ab
Ulysse? Non iit enim principio, sed tamen lachrymosa erant futura, si
modo capi posset praesertim tali occasione, amoris nimirum &
conjugii. Nugae sunt istae & Sophisticae stultitiae. Taedet
pluribus tibi molestum me esse, sed tamen insignia duo adjiciam,
& ita manum de tabula.
Mercuri facunde, nepos Atlantis
Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus, & decorae
More palestrae.
Melius, inquit, lege
palestrae. Resonatio namque illa insuavis, decorae more.
Neque & hic tibi assentiri, si enim suis cuique auribus
credendum est, ut ipse fecisti omnino, mihi jucundissima videtur illa
resonatio. Decoram autem palestram
esse puto, quam Ovidius unctam vocat, & nitidam
... hoc versu,
--- Aut unctae dona palestrae.
Et certe luctaturi corpus oleo inungebant, ut esset non
tam arte quam viribus decertandum. Horatius,
Ilio dives Priamus relicto.
Hic exclamat SCALIGER, stupidi vatis esse vocare eum
divitem, qui erat omnium miserrimus, potius infelix aut
moerens. Sed eho SCALIGER., & bona verba. An tibi
felicitas in bonis ponitur, atqui erat futurus miserrimus si dives
non fuisset, nam redimere corpus Hectoris nequisset.
Itaque intelligamus divitem vocare, vel propter
pecuniam, quam Achilli portabat, vel ex opibus avitis, tanquam de rege
dictum sit, non Veronae alicujus, sed maximae partis Asiae. Quid si
tecum mi SCALIGER, conjungam & Divis
legendum esse contendam, ut commendarit Divis
oppidum jam abiturus more quidem nunc usitato, sed tamen nescio, an eo
tempore. Quare nolo tecum ita audacter sentire. Ultimum addam,
& sic SCALIGERUM Salvere jubebo.
Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor ----
Nunquam, inquit ille, vel
in viro vel in faemina laudarim tenuem frontem, neque ad decorem neque
ad venustatem. Recte tu quidem, nec ego licet amator
novellus. Sed credo Horatium aliud velle, quam tu bene existimes,
intelligit enim parvam & angustam, sed
tamen rotundas cujusdam venustatis, qualem describit Arnobius, cum ait,
Mulieres sibi limbis & fasciis quibusdam frontem
imminuere . Quod hic per tenuem frontem significat
Poëta, & Flandri Caperare frontem
fronssen appellant. Gratulor tibi de Servio, sed qui potuisti Graeca
assequi? nam de reliquis rectissimus erat cursus. Horatius quem dicis
meis in manibus fuit. Antiquissimum esse crederem, caeterum quae ratio
fuit, cur non octo illos versus asscripseris, an vereris ne gaudio
nimis prono dispeream. Quare volo, ita enim libet dicere, ut priusquam
in patriam abeas, eos mihi perscribas, idque cum nuntio Lovaniensi, qui
tibi alias jam tradidit. Cupio vehementer intelligere ex te, quid
consilii caeperis de profectione, nec enim puto ante autumnum
profecturum. Velim liceret te cum, quam nil taedii in via obreperet.
Sed quaeso perscribe omnia: faciam quantum licet apud parentes, ut
liceat tecum iter facere. Si tibi comites non sunt, huc advolare
poteris, cum huc veneris, non desiderabis & honestos &
doctos. Vale, mi JULIANE, & FRUTERII memoriam Italia servet
integram; multum enim vereor ne cum in Alpes aereas
Virgilii perveneris, aliquo timore tam alti fastigii, eam excidere tibi
patiaris. Quare vide ne in caelum properans FRUTERIUM tuum visu in
terris quaeras. Ille enim tecum si non potest, certe cum aliis eandem
in viam ascendet, quam vestigia tua effecerint. Scis quid velim Macer.
Iterum Vale, & salve, quod mortuis acclamari solitum scribit,
sed tamen tibi dico, non mortuo, nam hac ratione provocare oblivionem a
te mei viderer, cum mortuis ut credere dignum est nil sit cum superis
commercii.
Tuus quem nosti
LUCAS FRUTERIUS.
|
|